

Epistola Catholica Judae*
Caput 1: Versus 13
Sidera.In hoc apostatas significat, quia in similitudinem diaboli, de sedibus angelorum ceciderunt, quibus propter apostasiam tenebrae reservantur.Sidera.Lucem veritatis promittunt in hoc mari vitiorum, sed nunquam in eodem statu docendi vel vitae perdurant, et aliis causa naufragii sunt, et ipsis pro tenebris quas in Ecclesia Dei inducebant, tenebrae inferni parantur, et qui pacem fidei mundana tempestate turbabant, procella tormentorum percellentur.